Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

docens

II Reg 22:35 docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.
Isa 9:15 Longævus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
Isa 48:17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.
Mt 4:23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
Mt 7:29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.
Mt 9:35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Mt 26:55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
Mc 1:22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
Mc 6:6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
Mc 12:35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David?
Mc 14:49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
Lc 5:17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerunt ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos.
Lc 13:10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
Lc 13:22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
Lc 19:47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere:
Lc 21:37 Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
Lc 23:5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.
Io 6:60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
Io 7:28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
Io 8:20 Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
Act 18:11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
Act 21:28 Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
Act 28:31 prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.