Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

docebit

Iob 21:22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?
Ps 17:36 et dedisti mihi protectionem salutis tuæ, et dextera tua suscepit me; et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.
Ps 24:9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.
Isa 2:3 et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Isa 28:9 Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
Isa 28:26 Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum.
Ier 31:34 et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minino eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.
Osee 10:12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
Mich 4:2 et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Lc 12:12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
Io 14:26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.
Io 16:13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.
Heb 8:11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: