Gen 21:12
|
Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
|
Gen 24:44
|
et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier, quam præparavit Dominus filio domini mei.
|
Gen 41:55
|
Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite.
|
Gen 46:33
|
Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?
|
Ex 7:9
|
Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
|
Ex 21:5
|
Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber:
|
Num 22:8
|
ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum:
|
Num 24:13
|
Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?
|
Deut 1:37
|
Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc:
|
Deut 5:27
|
Tu magis accede: et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.
|
Deut 13:2
|
et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis:
|
Deut 15:16
|
Sin autem dixerit: Nolo egredi: eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat:
|
Deut 22:14
|
quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem:
|
Deut 31:2
|
et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum.
|
I Reg 10:15
|
Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
|
I Reg 20:4
|
Et ait Jonathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi.
|
I Reg 20:7
|
Si dixerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus.
|
II Reg 11:20
|
si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut præliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur?
|
II Reg 15:26
|
Si autem dixerit mihi: Non places: præsto sum, faciat quod bonum est coram se.
|
III Reg 22:14
|
Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.
|
II Par 18:13
|
Cui respondit Michæas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
|
Eccles 8:17
|
Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
|
Eccli 19:14
|
Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret.
|
Eccli 19:14
|
Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret.
|
Ier 42:20
|
quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.
|
Ezech 36:2
|
Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis:
|
Mal 1:4
|
Quod si dixerit Idumæa: Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt: hæc dicit Dominus exercituum: Isti ædificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.
|
Mt 5:22
|
Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.
|
Mt 5:22
|
Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.
|
Mt 12:32
|
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
|
Mt 12:32
|
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
|
Mt 15:5
|
Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
|
Mt 16:12
|
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.
|
Mt 21:3
|
et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
|
Mt 24:23
|
Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
|
Mt 24:48
|
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
|
Mc 7:11
|
Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
|
Mc 11:3
|
Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.
|
Mc 11:23
|
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
|
Mc 11:23
|
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
|
Mc 12:12
|
Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
|
Mc 12:26
|
De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob?
|
Mc 13:21
|
Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
|
Lc 12:45
|
Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:
|
Lc 20:19
|
Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
|
Io 2:5
|
Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
|
Io 13:28
|
Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
|
I Cor 10:28
|
Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:
|
I Cor 12:15
|
Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?
|
I Cor 12:16
|
Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore?
|