Ex 3:13
|
Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?
|
Ex 12:26
|
Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio?
|
Deut 17:10
|
Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te
|
Ios 4:21
|
et dixit ad filios Israël: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti?
|
I Reg 14:10
|
Si autem dixerint: Ascendite ad nos: ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris, hoc erit nobis signum.
|
Prov 1:11
|
Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
|
Isa 8:19
|
et cum dixerint ad vos: Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis: numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis?
|
Isa 8:20
|
ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
|
Ier 15:2
|
Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gladium, ad gladium: et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
|
Ier 16:10
|
Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quæ iniquitas nostra? et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?
|
Ier 38:25
|
Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege: ne celes nos, et non te interficiemus, et quid locutus est tecum rex,
|
Ezech 21:7
|
Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omnis cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
|
Ezech 37:18
|
Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis?
|
Mt 5:11
|
Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
|
Mt 23:3
|
Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
|
Mt 24:26
|
Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.
|
I Thess 5:3
|
cum enim dixerint, Pax et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
|