Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

divites

Ruth 3:10 Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.
Iudith 15:8 Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum.
Ps 44:13 Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur; omnes divites plebis.
Prov 10:22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
Eccles 10:6 positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
Eccli 44:6 homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis.
Mich 6:12 In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
Zach 11:5 quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis.
Mc 12:41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
Lc 1:53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
Lc 14:12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio;
Lc 21:1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
I Cor 1:5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
I Cor 4:8 Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
II Cor 8:9 Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
I Tim 6:9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
I Tim 6:18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
Iac 2:5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
Iac 2:6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?
Iac 5:1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.
Apoc 6:15 et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium:
Apoc 13:16 Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis:
Apoc 18:3 quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicati sunt: et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt.
Apoc 18:15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes,
Apoc 18:19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Væ, væ civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus: quoniam una hora desolata est.