Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

divitem

II Reg 12:4 Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et præparavit cibos homini qui venerat ad se.
Eccli 10:26 Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
Eccli 25:4 pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.
Isa 53:9 Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.
II Mach 7:24 Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum.
Mt 19:24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
Mc 10:25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
Lc 18:25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.