Gen 15:17
|
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
|
I Par 26:19
|
Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.
|
I Par 28:21
|
Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua.
|
II Par 31:2
|
Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
|
II Par 31:16
|
exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas,
|
Ps 135:13
|
Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus;
|
Prov 21:1
|
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini; quocumque voluerit inclinabit illud.
|
Ier 34:18
|
Et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum, et non observaverunt verba fœderis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus,
|
Ier 34:19
|
principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones vituli:
|
I Cor 12:5
|
et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:
|
I Cor 12:6
|
et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
|