Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dividit

Lev 11:4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
Lev 11:5 Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
Lev 11:6 Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
Lev 11:26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
Idc 5:30 Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei: vestes diversorum Sisaræ traduntur in prædam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur.