Gen 49:27
|
Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.
|
Lev 1:17
|
confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
|
Lev 13:56
|
Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
|
Deut 1:38
|
sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli.
|
Deut 3:28
|
Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es.
|
Iob 21:17
|
Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
|
Iob 27:17
|
præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
|
Prov 17:2
|
Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
|
Sap 5:24
|
Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.
|
Eccli 27:28
|
Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
|
Isa 53:12
|
Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.
|
Isa 56:3
|
Et non dicat filius advenæ, qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum.
|
Dan 11:39
|
Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.
|
Osee 13:15
|
Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
|
Mt 24:51
|
et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.
|
Lc 12:46
|
veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
|