Gen 13:2
|
Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
|
Gen 30:30
|
Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
|
II Reg 12:1
|
Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper.
|
II Reg 19:32
|
Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse præbuit alimenta regi, cum moraretur in castris: fuit quippe vir dives nimis.
|
IV Reg 5:1
|
Naaman princeps militiæ regis Syriæ, erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus.
|
II Par 18:1
|
Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
|
II Par 32:27
|
Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, et auri, et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.
|
Iob 21:23
|
Iste moritur robustus et sanus, dives et felix:
|
Ps 48:3
|
quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.
|
Ps 48:17
|
Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus;
|
Prov 13:7
|
Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
|
Prov 18:23
|
Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
|
Prov 19:1
|
Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
|
Prov 28:6
|
Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.
|
Prov 28:11
|
Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.
|
Eccli 11:10
|
Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris.
|
Eccli 30:14
|
Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia.
|
Eccli 31:3
|
Laboravit dives in congregatione substantiæ, et in requie sua replebitur bonis suis.
|
Eccli 31:8
|
Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris.
|
Ier 9:23
|
Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:
|
Dan 13:4
|
Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.
|
Osee 12:8
|
Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
|
Mt 19:23
|
Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.
|
Mt 27:57
|
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu:
|
Lc 12:21
|
Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
|
Lc 16:1
|
Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
|
Lc 16:19
|
Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
|
Lc 16:22
|
Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
|
Lc 18:23
|
His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
|
Lc 19:2
|
Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:
|
Rom 10:12
|
Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
|
II Cor 8:9
|
Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
|
Eph 2:4
|
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
|
Iac 1:10
|
dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit;
|
Iac 1:11
|
exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
|
Apoc 2:9
|
Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.
|
Apoc 3:17
|
quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
|