Num 31:51
|
Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,
|
Idc 20:46
|
Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis, essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi.
|
II Par 29:27
|
Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis, quæ David rex Israël præparaverat, concrepare.
|
Iudith 6:13
|
et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israëlitis hac de causa tradi: ut, dum vicerit filios Israël, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus cæli defensor eorum est.
|
Esth 1:22
|
et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari.
|