I Par 23:6
|
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
|
I Par 28:17
|
Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensuræ pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
|
II Par 23:18
|
Constituit autem Jojada præpositos in domo Domini sub manibus sacerdotum, et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini: ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David.
|
Eccli 20:19
|
neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum.
|
Lc 9:16
|
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
|
Io 6:11
|
Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
|
Act 13:19
|
Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
|