Iob 4:11
|
Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
|
Iob 6:17
|
Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
|
Bar 1:19
|
A die qua eduxit patres nostros de terra Ægypti, usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius:
|
Soph 3:6
|
Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
|
Act 5:36
|
Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est: et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
|