Tob 3:4
|
Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos.
|
Ps 43:12
|
Dedisti nos tamquam oves escarum; et in gentibus dispersisti nos.
|
Ps 88:11
|
Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
|
Ier 3:13
|
Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.
|
Bar 2:13
|
Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
|
Bar 3:8
|
Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster.
|