Deut 11:23
|
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quæ majores et fortiores vobis sunt.
|
Ios 3:10
|
Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum.
|
Ios 23:5
|
Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.
|
Ps 77:38
|
Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
|
Ps 93:23
|
Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos; disperdet illos Dominus Deus noster.
|
Ps 93:23
|
Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos; disperdet illos Dominus Deus noster.
|
Ps 144:20
|
Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
|
Ps 145:9
|
Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
|
Eccli 5:9
|
subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
|
Eccli 6:4
|
Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.
|
Eccli 32:22
|
Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem:
|
Isa 9:14
|
Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.
|
I Cor 3:17
|
Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
|