Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

discite

Deut 5:1 Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum: Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete.
Sap 6:2 Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ.
Isa 1:17 discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.
Mt 9:13 Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Mt 11:29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
Mt 24:32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:
Mc 13:28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: