Mt 10:24
|
Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:
|
Mt 27:57
|
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu:
|
Lc 6:40
|
Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
|
Lc 14:26
|
Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
|
Lc 14:27
|
Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
|
Lc 14:33
|
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.
|
Io 9:28
|
Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
|
Io 18:15
|
Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
|
Io 18:16
|
Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ: et introduxit Petrum.
|
Io 19:27
|
Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
|
Io 19:38
|
Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
|
Io 20:3
|
Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
|
Io 20:4
|
Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
|
Io 20:8
|
Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
|
Io 21:7
|
Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
|
Io 21:23
|
Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?
|
Io 21:24
|
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus.
|
Act 9:10
|
Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine.
|
Act 9:26
|
Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
|
Act 16:1
|
Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.
|