Prov 6:23
|
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ;
|
Prov 22:15
|
Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.
|
Sap 1:5
|
Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum; et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
|
Sap 2:12
|
Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
|
Sap 6:18
|
Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
|
Sap 6:19
|
Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;
|
Sap 7:14
|
Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
|
Sap 8:4
|
Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius.
|
Eccli 1:31
|
In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ:
|
Eccli 31:20
|
Cessa prior causa disciplinæ: et noli nimius esse, ne forte offendas.
|
Eccli 33:11
|
In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum.
|
Eccli 45:6
|
Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël.
|
Eccli 50:29
|
Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo.
|
Eccli 51:31
|
Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ.
|
Bar 3:20
|
Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt,
|
Bar 3:27
|
Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt: propterea perierunt,
|
Bar 3:37
|
Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israël dilecto suo.
|
Phil 4:8
|
De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
|