Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

disciplinæ

Prov 6:23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ;
Prov 22:15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.
Sap 1:5 Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum; et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
Sap 2:12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
Sap 6:18 Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
Sap 6:19 Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;
Sap 7:14 Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
Sap 8:4 Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius.
Eccli 1:31 In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ:
Eccli 31:20 Cessa prior causa disciplinæ: et noli nimius esse, ne forte offendas.
Eccli 33:11 In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum.
Eccli 45:6 Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël.
Eccli 50:29 Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo.
Eccli 51:31 Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ.
Bar 3:20 Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt,
Bar 3:27 Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinæ invenerunt: propterea perierunt,
Bar 3:37 Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israël dilecto suo.
Phil 4:8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.