Idc 16:19
|
At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit.
|
I Mach 6:63
|
Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati: et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.
|
I Mach 11:43
|
Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus.
|
II Mach 12:7
|
Et cum hæc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus.
|
Mc 1:42
|
Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
|
Lc 1:38
|
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
|
Lc 5:13
|
Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
|
Act 12:10
|
Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo.
|
Philem 1:15
|
Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes:
|