Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

disce

Idc 16:5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
I Reg 17:18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum: et fratres tuos visitabis, si recte agant: et cum quibus ordinati sunt, disce.
Prov 6:6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
Eccli 16:24 Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo:
Eccli 18:19 Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce.
I Mach 10:72 Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua: