Prov 17:14
|
Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
|
Eccles 2:21
|
Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
|
Eccli 27:21
|
Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
|
Lc 7:49
|
Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
|
Lc 15:4
|
Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam?
|
Lc 16:18
|
Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.
|
Io 10:12
|
Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;
|