Ex 4:23
|
Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
|
Ex 7:14
|
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis: non vult dimittere populum.
|
Ex 8:2
|
sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,
|
Ex 9:17
|
Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum?
|
Ex 10:4
|
Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos:
|
Ex 10:27
|
Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
|
Ex 13:15
|
Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.
|
Deut 22:19
|
condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ.
|
Deut 22:29
|
dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ.
|
I Reg 6:3
|
Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus ejus a vobis.
|
Tob 10:5
|
omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.
|
Ier 50:33
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israël, et filii Juda simul: omnes qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos.
|
Mt 1:19
|
Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
|
Mt 15:32
|
Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
|
Mt 19:3
|
Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?
|
Mt 19:7
|
Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
|
Mt 19:8
|
Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
|
Mt 27:15
|
Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent:
|
Mc 2:7
|
Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
|
Mc 10:2
|
Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.
|
Mc 10:4
|
Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
|
Mc 15:6
|
Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
|
Lc 4:19
|
prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributioni.
|
Lc 5:21
|
Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
|
Lc 23:17
|
Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
|
Lc 23:20
|
Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
|
Io 19:10
|
Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?
|
Io 19:12
|
Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
|
Act 28:18
|
qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
|