Ex 10:3
|
Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
|
Ex 10:7
|
Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Ægyptus?
|
Ex 32:10
|
dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.
|
Ex 32:31
|
Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam,
|
Deut 9:14
|
dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub cælo, et constituam te super gentem, quæ hac major et fortior sit.
|
Idc 11:37
|
Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod deprecor: dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
|
I Reg 20:5
|
Dixit autem David ad Jonathan: Ecce calendæ sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ.
|
III Reg 8:34
|
exaudi in cælo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum.
|
III Reg 8:36
|
exaudi eos in cælo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israël: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem.
|
II Par 6:27
|
exaudi de cælo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terræ, quam dedisti populo tuo ad possidendum.
|
Ps 24:18
|
Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
|
Isa 58:6
|
Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne opus dirumpe;
|
Osee 4:17
|
Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum.
|
Mal 2:16
|
Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.
|
Mt 5:40
|
et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:
|
Mt 6:12
|
et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
|
Mt 8:22
|
Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
|
Mt 14:15
|
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
|
Mc 6:36
|
dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
|
Lc 11:4
|
Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
|
Lc 13:8
|
At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,
|
Lc 17:3
|
Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.
|
Lc 17:4
|
Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.
|
Lc 23:18
|
Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:
|
Lc 23:34
|
Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
|