Gen 50:17
|
ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
|
Ex 8:29
|
At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
|
III Reg 11:22
|
Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quæras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me.
|
II Par 6:39
|
tu exaudies de cælo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum, et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori:
|
Prov 1:8
|
Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
|
Prov 4:6
|
Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te.
|
Prov 4:13
|
Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
|
Prov 6:20
|
Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
|
Eccli 29:12
|
Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.
|
Isa 2:9
|
Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir; ne ergo dimittas eis.
|