Ex 20:6
|
et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
|
Idc 5:31
|
Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.
|
I Reg 18:22
|
Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te. Nunc ergo esto gener regis.
|
II Esd 1:5
|
et dixi: Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:
|
Tob 13:18
|
Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
|
Ps 5:12
|
Et lætentur omnes qui sperant in te; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
|
Ps 39:17
|
Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
|
Ps 68:37
|
Et semen servorum ejus possidebit eam; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.
|
Ps 69:5
|
Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
|
Prov 8:36
|
Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.
|
Prov 18:21
|
Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
|
Cant 1:3
|
CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
|
Sap 6:13
|
Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
|
Sap 15:6
|
Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
|
Eccli 1:15
|
quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.
|
Eccli 2:18
|
Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
|
Eccli 2:19
|
Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
|
Eccli 4:15
|
Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus.
|
Isa 1:23
|
Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.
|
Osee 3:1
|
Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.
|
Mt 5:46
|
Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
|
Lc 6:32
|
Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.
|
Lc 6:32
|
Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.
|
I Cor 2:9
|
Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum:
|
Eph 6:24
|
Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
|
II Tim 4:8
|
In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
|