Prov 8:17
|
Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.
|
Io 14:31
|
Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
|
II Cor 11:11
|
Quare? quia non diligo vos? Deus scit.
|
I Io 4:20
|
Si quis dixerit, Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere?
|
II Io 1:1
|
Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
|
III Io 1:1
|
Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
|