Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

diligite

Sap 6:12 Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam.
Sap 6:22 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis:
Sap 6:23 diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.
Eccli 2:10 Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.
Amos 5:15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
Zach 8:19 Hæc dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et lætitiam et in solemnitates præclaras. Veritatem tantum et pacem diligite.
Mt 5:44 Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:
Lc 6:27 Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
Lc 6:35 Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Eph 5:25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
Col 3:19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
I Petr 1:22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius:
I Petr 2:17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.