Deut 5:10
|
et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.
|
Deut 7:9
|
Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes:
|
Ps 118:165
|
Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
|
Ps 121:6
|
Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
|
Eccli 1:10
|
et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.
|
Dan 9:4
|
Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua:
|
Rom 8:28
|
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
|
Iac 1:12
|
Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
|
Iac 2:5
|
Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
|