Gen 25:28
|
Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
|
Gen 37:3
|
Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
|
I Reg 1:5
|
Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.
|
I Reg 18:3
|
Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam.
|
I Reg 18:16
|
Omnis autem Israël et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
|
I Reg 18:28
|
Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.
|
I Reg 19:1
|
Locutus est autem Saul ad Jonatham filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde.
|
I Reg 20:17
|
Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum.
|
II Reg 13:21
|
Cum autem audisset rex David verba hæc, contristatus est valde, et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
|
Io 13:23
|
Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
|
Io 19:26
|
Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus.
|
Io 21:7
|
Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
|
Io 21:20
|
Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te?
|