Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dilexit

Gen 24:67 Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
Deut 4:37 quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto,
Deut 7:8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti.
I Reg 16:21 Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.
I Reg 18:1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul: anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.
II Reg 12:24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam, dormivit cum ea: quæ genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon, et Dominus dilexit eum.
II Par 2:11 Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.
Ps 10:8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.
Ps 46:5 Elegit nobis hæreditatem suam; speciem Jacob quam dilexit.
Ps 77:68 Sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
Ps 108:18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
Ps 118:140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
Ps 118:167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
Sap 8:3 Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei; sed et omnium Dominus dilexit illam.
Eccli 47:10 De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam:
Isa 48:14 Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.
Ier 5:31 prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manubus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?
Ier 14:10 Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.
Osee 12:7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.
Mal 2:11 Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni.
Mc 10:21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Lc 7:47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
Io 3:16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Io 13:1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
Io 15:9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
Rom 8:37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
Gal 2:20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
Eph 2:4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
Eph 5:2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Eph 5:25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
II Thess 2:15 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
I Io 4:10 In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
I Io 4:11 Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere.
I Io 4:19 Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.
Apoc 1:5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,