Tob 8:9
|
Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.
|
Ps 108:5
|
Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
|
Cant 8:7
|
Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
|
Sap 3:9
|
Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.
|
Eccli 7:39
|
Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis.
|
Isa 63:9
|
In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.
|
Soph 3:17
|
Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.
|
Io 15:9
|
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
|
Io 15:10
|
Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
|
Io 15:10
|
Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
|
Rom 15:14
|
Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
|
Eph 5:2
|
et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
|
I Tim 1:14
|
Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.
|
I Tim 2:15
|
Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
|
II Tim 1:13
|
Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
|
Tit 2:2
|
senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
|
Iudae 1:21
|
vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam.
|