Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dilectio

Cant 8:6 SPONSA. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
Sap 6:19 Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;
Sap 6:19 Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;
Eccli 3:1 Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.
Eccli 11:15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
Eccli 40:20 Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ.
Io 17:26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
Rom 13:10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.