Deut 25:2
|
Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus:
|
II Reg 23:21
|
Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.
|
III Reg 20:42
|
Qui ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus.
|
Tob 12:2
|
Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus?
|
Tob 12:3
|
Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare?
|
Esth 1:7
|
Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur.
|
Iob 14:3
|
Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium?
|
Prov 18:13
|
Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.
|
Cant 7:9
|
Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
|
Sap 12:26
|
Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt.
|
Ier 10:15
|
Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suæ peribunt.
|
Mich 6:6
|
Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos?
|
II Mach 3:2
|
fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent:
|
II Mach 4:25
|
Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et feræ beluæ iram gerens.
|
II Mach 6:24
|
Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum,
|
Mt 3:8
|
Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
|
Lc 7:7
|
propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te: sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
|
Lc 23:15
|
Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
|
Act 23:29
|
Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
|
Act 25:11
|
Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.
|
Act 25:25
|
Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
|
Act 26:31
|
Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte, aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
|
I Cor 16:4
|
Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
|
II Thess 1:3
|
Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem:
|