Ex 29:12
|
Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.
|
Ex 31:18
|
Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
|
Lev 4:17
|
tincto digito aspergens septies contra velum.
|
Lev 4:30
|
Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
|
Lev 4:34
|
Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
|
Lev 8:15
|
immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.
|
Lev 16:14
|
Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
|
Lev 16:19
|
aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.
|
Deut 9:10
|
Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quæ vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est.
|
Prov 6:13
|
annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
|
Mt 23:4
|
Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.
|
Lc 11:20
|
Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.
|
Lc 11:46
|
At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
|
Io 8:6
|
Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
|