Gen 30:27
|
Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
|
Ps 118:7
|
Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
|
Prov 24:32
|
Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
|
Prov 30:3
|
Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
|
Eccles 1:16
|
Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
|
Eccles 2:14
|
Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.
|
Sap 7:13
|
Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
|
Sap 7:21
|
Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.
|
Gal 1:12
|
neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
|
Phil 4:11
|
Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
|