Deut 8:17
|
ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt:
|
II Reg 14:32
|
Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei: Quare veni ad Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo ut videam faciem regis: quod si memor est iniquitatis meæ, interficiat me.
|
Iob 35:2
|
Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo?
|
Isa 48:5
|
Prædixi tibi ex tunc; antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc; et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.
|
Isa 49:9
|
ut diceres his qui vincti sunt: Exite; et his qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
|