Idc 21:22
|
Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cœperint, atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum: sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.
|
I Esd 9:10
|
Et nunc quid dicemus, Deus noster, post hæc? Quia dereliquimus mandata tua,
|
Eccli 43:29
|
Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
|
Dan 2:36
|
hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.
|
Dan 13:21
|
Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
|
Osee 14:4
|
Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
|
Rom 3:5
|
Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?
|
Rom 4:1
|
Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
|
Rom 6:1
|
Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?
|
Rom 7:7
|
Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
|
Rom 8:31
|
Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos?
|
Rom 9:14
|
Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.
|
Rom 9:30
|
Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.
|