Lc 2:33
|
Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
|
Lc 18:34
|
Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
|
Act 8:6
|
Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
|
Act 13:45
|
Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
|
Act 16:14
|
Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.
|
Act 27:11
|
Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur.
|
Act 28:24
|
Et quidam credebant his quæ dicebantur: quidam vero non credebant.
|