II Reg 12:22
|
Qui ait: Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans?
|
Ps 72:15
|
Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
|
Ps 93:18
|
Si dicebam: Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
|
Eccles 9:16
|
Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?
|
Act 25:20
|
Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
|
Phil 3:18
|
Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:
|
II Thess 2:5
|
Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis?
|