Idc 9:54
|
Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.
|
II Reg 7:26
|
ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino,
|
I Par 17:24
|
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo.
|
Tob 9:10
|
et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros:
|
Prov 25:7
|
Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.
|
Isa 65:8
|
Hæc dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est, sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
|
Hab 2:1
|
Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.
|