Deut 13:1
|
Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum,
|
Deut 22:17
|
imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis:
|
Deut 31:17
|
Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.
|
Idc 7:2
|
Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum.
|
II Reg 17:5
|
Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat.
|
IV Reg 9:17
|
Igitur speculator qui stabat super turrim Jezrahel, vidit globum Jehu venientis, et ait: Video ego globum. Dixitque Joram: Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Rectene sunt omnia?
|
I Par 16:36
|
Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
|
Iudith 5:27
|
Quis est iste, qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor, et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnæ?
|
Esth 6:9
|
et primus de regiis principibus, ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.
|
Ps 12:5
|
nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
|
Ps 65:4
|
Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.
|
Ps 123:1
|
Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël,
|
Ps 128:1
|
Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël;
|
Eccli 19:13
|
Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut, si fecerit, ne iterum addat facere.
|
Eccli 37:10
|
ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi:
|
Isa 29:16
|
Perversa est hæc vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.
|
Isa 29:16
|
Perversa est hæc vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.
|
Isa 42:22
|
Ipse autem populus direptus, et vastatus; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: Redde.
|
Isa 56:3
|
Et non dicat filius advenæ, qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum.
|
Isa 56:3
|
Et non dicat filius advenæ, qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum.
|
Dan 2:7
|
Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.
|
Dan 4:32
|
Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt: juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cæli quam in habitatoribus terræ: et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti?
|
Ioël 3:10
|
Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum.
|
Lc 11:7
|
et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostrium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.
|
Lc 14:9
|
Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
|
Lc 14:10
|
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus:
|
Lc 17:7
|
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
|
Lc 17:8
|
et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes?
|
I Cor 1:15
|
ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
|
I Cor 3:4
|
Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?
|
I Cor 15:26
|
Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat:
|
Iac 1:13
|
Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
|
Iac 2:14
|
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?
|
Iac 2:16
|
dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?
|
Iac 4:5
|
An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis?
|
Apoc 2:7
|
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.
|
Apoc 2:11
|
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Qui vicerit, non lædetur a morte secunda.
|
Apoc 2:17
|
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
|
Apoc 2:29
|
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
|
Apoc 3:6
|
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
|
Apoc 3:13
|
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
|
Apoc 3:22
|
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
|
Apoc 22:17
|
Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.
|