Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dicas

Gen 14:23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:
Ex 23:1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Num 11:12 Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum?
Deut 9:4 ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes.
Deut 15:9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
Deut 30:13 neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est?
III Reg 2:17 Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem.
IV Reg 19:10 Hæc dicite Ezechiæ regi Juda: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam: neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.
Tob 6:7 Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti?
Prov 3:28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare.
Prov 5:11 et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
Prov 20:22 Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.
Prov 24:29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.
Eccles 5:5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
Eccles 7:11 Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
Eccles 12:1 Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent;
Eccli 5:6 Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur:
Eccli 7:11 Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet.
Eccli 11:25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona?
Eccli 11:26 Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor?
Eccli 15:12 Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii.
Eccli 16:16 Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur?
Eccli 31:13 Non dicas sic: Multa sunt, quæ super illam sunt.
Eccli 31:42 Verba improperii non dicas illi, et non premas illum repetendo.
Isa 48:7 Nunc creata sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea.
Isa 51:16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu.
Mt 26:63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Mc 14:68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
I Cor 14:16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.