Ex 32:12
|
Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
|
Num 14:15
|
quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant:
|
Deut 4:6
|
et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
|
Deut 9:28
|
ne forte dicant habitatores terræ, de qua eduxisti nos: Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos: idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine:
|
Ios 22:27
|
sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias: et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: Non est vobis pars in Domino.
|
III Reg 21:10
|
et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
|
IV Reg 9:37
|
et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant: Hæccine est illa Jezabel?
|
I Par 16:31
|
Lætentur cæli, et exultet terra; et dicant in nationibus: Dominus regnavit.
|
Iudith 7:21
|
ut non dicant inter gentes: Ubi est Deus eorum?
|
Esth 1:17
|
Egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit.
|
Ps 34:25
|
Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ; nec dicant: Devoravimus eum.
|
Ps 34:25
|
Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ; nec dicant: Devoravimus eum.
|
Ps 34:27
|
Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
|
Ps 39:17
|
Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
|
Ps 69:5
|
Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
|
Ps 78:10
|
Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
|
Ps 113:10
|
super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
|
Isa 43:9
|
Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant et dicant: Vere.
|
Isa 44:19
|
Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam?
|
Osee 7:2
|
Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suæ: coram facie mea factæ sunt.
|
Mt 27:64
|
Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore.
|
Act 23:30
|
Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te denuntians: et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
|
Act 24:20
|
aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
|
I Cor 14:29
|
Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
|