Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

dicam

Ex 3:13 Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?
Ex 3:13 Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?
Deut 32:40 Levabo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in æternum.
Ios 6:10 Præceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.
Ios 7:8 Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israëlem hostibus suis terga vertentem?
I Reg 20:3 Et juravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet: Nesciat hoc Jonathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu, ego morsque dividimur.
Iudith 5:5 Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto, qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo.
Iob 7:4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
Iob 32:10 Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
Ps 17:50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam;
Ps 26:6 In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino.
Ps 49:12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus.
Ps 56:8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam.
Ps 56:10 Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus;
Ps 60:9 Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.
Prov 30:9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
Eccli 16:25 et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
Eccli 25:9 Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus:
Eccli 51:17 Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini.
Isa 38:15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
Isa 57:14 Et dicam: Viam facite, præbete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.
Osee 2:24 Et dicam Non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.
Mt 2:13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
Mt 13:30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.
Mt 21:24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
Mc 11:29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
Lc 7:31 Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt?
Lc 12:19 et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
Lc 15:18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te:
Io 12:27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:
Io 12:49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Io 15:15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
I Cor 11:22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.
II Cor 12:6 Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
Philem 1:19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
Heb 11:32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis:
Apoc 17:7 Et dixit mihi angelus: Quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem.