III Reg 9:28
|
Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.
|
II Par 24:14
|
Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege, et Jojada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ.
|
II Mach 4:44
|
Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus.
|
II Mach 8:31
|
Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis: residua vero spolia Jerosolymam detulerunt:
|