Iob 38:27
|
ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
|
Lam 1:13
|
MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
|
Lam 3:11
|
DALETH. Semitas meas subvertit, et confregit me; posuit me desolatam.
|
Bar 4:12
|
Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.
|
Ezech 6:14
|
Et extendam manum meam super eos: et faciam terram desolatam, et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum: et scient quia ego Dominus.
|
Ezech 15:8
|
et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.
|
Ezech 26:19
|
Quia hæc dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ;
|
Ezech 32:15
|
cum dedero terram Ægypti desolatam: deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores ejus: et scient quia ego Dominus.
|
Ezech 33:29
|
et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas, quas operati sunt.
|
Apoc 17:16
|
Et decem cornua, quæ vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.
|