Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

desideriis

Ps 9:24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.
Rom 1:27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
Rom 13:14 sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
Eph 2:3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:
II Tim 3:6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis:
Tit 3:3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
I Petr 1:14 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis:
I Petr 2:11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
I Petr 4:2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
I Petr 4:3 Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
II Petr 2:18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: