Ps 80:13
|
Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.
|
Eccli 45:14
|
Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata.
|
Io 8:44
|
Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
|
Rom 1:24
|
Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:
|
Gal 5:16
|
Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
|
Eph 4:22
|
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
|
I Tim 6:9
|
Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
|
II Tim 2:22
|
Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
|
II Tim 4:3
|
Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
|
Tit 2:12
|
erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,
|
Iudae 1:16
|
Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa.
|
Iudae 1:18
|
qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.
|