Gen 42:38
|
At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
|
Ex 19:11
|
Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
|
I Reg 23:11
|
si tradent me viri Ceilæ in manus ejus? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israël, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet.
|
I Reg 26:6
|
ait David ad Achimelech Hethæum, et Abisai filium Sarviæ, fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum.
|
Ps 7:17
|
Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
|
Ps 48:18
|
quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
|
Isa 31:4
|
Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus.
|
Isa 34:5
|
Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
|
Mich 1:3
|
Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ.
|
Rom 10:7
|
aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
|
I Thess 4:16
|
Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
|